At etiam sunt, qui dicant, Quirites, a me eiectum in exsilium
esse Catilinam. Quod ego, si
verbo adsequi possem, istos
ipsos eiecerem,
qui haec loquuntur.
Homo enim videlicet
timidus aut etiam permodestus vocem
consulis ferre non
potuit; simul atque
ire in exsilium iussus est,
paruit. Quid? ut hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, rem omnem ad patres conscriptos detuli. (CICERÓN, M.
Tulio. In Catilinam, VI 12) |