Señala los verbos


Señala las palabras de este texto que son verbos

Ex tempestatibus aquilo tussim movet, fauces exasperat, ventrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris. Sanum tamen corpus spissat et mobilius atque expeditius reddit. Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores movet, alvum solvit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum. Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem hebetat; frigus modo nervorum distentionem, modo rigorem infert; nigritiem in ulceribus, horrores in febribus excitat. (CELSO. De Medicina II, 1, 812)

   


NOTAS: