Primeros descubrimientos de Colón

Tricesimo tercio die postquam Gadibus discessi, in mare Indicum perveni, ubi plurimas insulas innumeris habitatas hominibus reperi. Quarum omnium pro foelicissimo Rege nostro, præconio celebrato et vexillis extensis, contradicente nemine possessionem accepi. Primeque earum divi Salvatoris nomen imposui, cuius fretus auxilio tam ad hanc quam ad ceteras alias pervenimus. Eam vero Indi Guanahanyn vocant. Aliarum etiam unamquamque novo nomine nuncupavi, quippe aliam insulam Sancte Marie Conceptionis, aliam Fernandinam, aliam Hysabellam, aliam Iohannam et sic de reliquis appellari iussi.  
(COLÓN, Cristóbal. Christophori columbi epistola de insulis nuper repertis)

(Doble espacio)

   

NOTAS: