Las manchas de la luna

De facie autem Lune, que ad aspectum nostrum vergit, primo loco dicamus. Quam, facilioris intelligentie gratia, in duas partes distinguo, alteram nempe clariorem, obscuriorem alteram: clarior videtur totum hemispherium ambire atque perfundere, obscurior vero, veluti nubes quedam, faciem ipsam inficit maculosamque reddit. Iste autem macule, subobscure et satis ample, unicuique sunt obvie, illasque evum omne conspexit; quapropter magnas, seu antiquas, eas appellabimus, ad differentiam aliarum macularum amplitudine minorum, at frequentia ita consitarum, ut totam Lunarem superficiem, presertim vero lucidiorem partem, conspergant; he vero a nemine ante nos observate fuerunt: ex ipsarum autem sepius iteratis inspectionibus in eam deducti sumus sententiam, ut certo intelligamus, Lune superficiem, non perpolitam, equabilem, exactissimeque sphericitatis existere, ut magna philosophorum cohors de ipsa deque reliquis corporibus celestibus opinata est, sed, contra, inequalem, asperam, cavitatibus tumoribusque confertam, non secus ac ipsiusmet Telluris facies, que montium iugis valliumque profunditatibus hinc inde distinguitur. Apparentie vero, ex quibus haec colligere licuit, eiusmodi sunt.
(GALILEO GALILEI. Sidereus nuncius)

(Doble espacio)

   

NOTAS: