Sobre las edades del hombre

Gradus aetatis sex sunt: infantia, pueritia, adolescentia, iuventus, gravitas atque senectus. Prima aetas infantia est pueri nascentis ad lucem, quae porrigitur in septem annis. Secunda aetas pueritia, id est pura et necdum ad generandum apta, tendens usque ad quantumdecimum annum. Tertia adolescentia ad gignendum adulta, quae porrigitur usque ad viginti octo annos.  Quarta iuventus firmissima aetatum omnium, finiens in quinquagesimo anno.  Quinta aetas senioris, id est gravitas, quae est declinatio a iuventute in senectutem; nondum senectus sed iam nondum iuventus, quia senioris aetas est, quam Graeci PRESBUTEN vocant. Nam senex apud Graecos non presbyter, sed GERON dicitur. Quae aetas a quinquagesimo anno incipiens septuagesimo terminatur.  Sexta aetas senectus, quae nullo annorum tempore finitur; sed post quinque illas aetates quantumcumque vitae est, senectuti deputatur.
(ISIDORO DE SEVILLA. Isidori hispalensis episcopi etymologiarum sive originum LIBER XI)

(Doble espacio)

     

NOTAS: