De septem liberalibvs disciplinis

Disciplinae1 liberalium artium septem sunt. Prima grammatica, id est loquendi peritia. Secunda rhetorica, quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civibibus quaestionibus necessaria existimatur. Tertia dialectica cognomento logica, quae disputationibus subtilissimis vera secernit a falsis. Quarta arithmetica, quae continet numerorum causas et divisiones. Quinta musica, quae in carminibus cantibusque consistit. Sexta geometrica, quae mensuras terrae dimensionesque conplectitur. Septima astronomia, quae continet legem astrorum.
(ISIDORO DE SEVILLA. Isidori hispalensis episcopi etymologiarum sive originum LIBER I)

(Doble espacio)

     

NOTAS: 1 Se refiere a las distintas ramas del saber según se consideraban en la antigüedad.